Et ait Dominus ad Moysen: Praecide tibi duas tabutas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti. In Deuteronomio etiam dicitur Deus scripsisse. In sequentibus vero dicit: Scribe tibi haec, etc. Et paulo post: Fuit Moyses cum Domino quadraginta diebus, etc. et scripsit in tabulis verba foederis decem. Potest dici quod auctoritas scribendi fuit in Domino, ministerium in Moyse. Cumque excidisset Moyses tabulas, de nocte consurgens montem ascendit, et transeunte Domino coram eo in turbine, pronus in terram adorans, ait: Obsecro ut gradiaris nobiscum, auferasque iniquitates nostras, et possideas nos. Cui breviter Dominus memoravit quaedam, quae etiam praedixerat de tribus solemnitatibus, de oblatione primitiarum, et primogenitorum et addidit ne cum gentibus terrae promissionis aliquod haberent participium. Fuitque Moyses secundo cum Domino, quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. Panem non comedit, et aquam non bibit. Cumque descendisset de monte cum tabulis, apparuit facies ejus cornuta, et ipse ignorabat, id est radii miri splendoris ferebantur de facie ejus, qui reverberabant oculos intuentium , quos gloriam vultus Moysi appellat Paulus apostolus; posuitque velamen super faciem suam, cum loqueretur filiis Israel. Locutus quoque est eis omnia, quae sibi fuerant imperata. Quantum autem haec gloria duraverit, et utrum semel, vel pluries hoc acciderit ignoramus. Et tradunt Hebraei, quia adhuc tertio ascendit ad Dominum, ad impetrandam ei veniae certitudinem, et iterum fuit cum Domino quadraginta diebus, et quadraginta noctibus jejunans. Cumque rediisset cum certitudine veniae, erat nona dies septimi mensis, et in crastino solemnitatem agentes pro venia data, afflixerunt animas suas jenantes, et deinceps dicta est decima dies mensis hujus dies propitiationis. Quod si verum est potest esse quod etiam Ecclesia ob hoc tres in anno proponit quadragenas, licet ob hoc institutum dicatur, quia tres tribus leguntur jejunasse quadragenis. Moyses, Elias et Jesus. Sive vero fuerit, sive non, post secundum reditum de constructione tabernaculi praecepit eis Moyses, secundum quod a Domino acceperat, et praemisit de observatione Sabbati, ne forte in hoc opere putarent sibi licere operari in Sabbato.